Glossa ordinaria

<38.1 Prothemata in Danielem>

Numérotation du verset Dn. Prol.1 Prothemata in Danielem,1 
marg.| Sciendum1 autem nullum prophetam tam aperte de Christo scripsisse ut iste2. Nam et tempus notavit3 adventus et reges per ordinem et annos enumerat et manifesta signa. Que, quia Porphyrius universa vidit completa et transacta negare non poterat, veritate superatus ut ipse idem dicit in alio locoa: «Odero si potero si non invitus amabo4», in hanc prorumpit calumniam ut que5 in consummatione mundi de Antichristo futura dicuntur pro similitudine quadam gestorum sub Antiocho Epiphane impleta contendat. Sed eius impugnatio testimonium veritatis est. Tanta enim dictorum fides fuit ut propheta incredulus non videatur futura dixisse sed preterita narrasse.A  b c
a Cf. Ovidius , Amores, lib. 3, carmen 11, v. 35.
c ¶Fons : Hieronymus, In Dn., prol., CCSL 75A, p. 772.15-27: « Verum quia nobis propositum est non aduersarii calumniis respondere, quae longo sermone indigent, sed ea quae a propheta dicta sunt nostris disserere, id est christianis, illud in praefatione commoneo, nullum prophetarum tam aperte dixisse de christo: non enim solum scribit eum esse uenturum, quod est commune cum ceteris, sed quo tempore uenturus sit docet, et reges per ordinem digerit et annos enumerat ac manifestissima signa praenuntiat quae quia uidit porphyrius uniuersa completa et transacta, negare non poterat, superatus historiae ueritate, in hanc prorupit calumniam, ut ea, quae in consummatione mundi de antichristo futura dicuntur, propter gestorum in quibusdam similitudinem, sub antiocho epiphane impleta contendat; cuius impugnatio testimonium ueritatis est: tanta enim dictorum fides fuit, ut propheta incredulis hominibus non uideatur futura dixisse sed narrasse praeterita ».
A ¶Codd. : La10 (post. prol. ut prothemata) Rusch . < Non hab. > De Bruyne   , Préfaces , X: Prophete maiores, n° 1.4, p. 125-126, nec Repertorium biblicum , n° 493 sqq.
1 sciendum] + est La10
2 ut iste] om. La10.
3 notavit] om. La10
4 ut ipse... in hanc prorumpit] om. La10
5 ut que] usque La10
Numérotation du verset Dn. Prol.1 Prothemata in Danielem,2 
marg.| Danielem non iuxta Septuaginta interpretes sed iuxta Theodotione Christi legit Ecclesia, qui post adventum Christi incredulus fuit, licet eum quidam dicant Hebionitam qui altero genere Iudeus est quia ex parte matris. B  d e
e ¶Fons : Hieronymus, In Dn., prol., CCSL 75A, p. 774.67-70: « Illud quoque lectorem admoneo, danielem non iuxta lxx interpretes, sed iuxta theodotionem ecclesias legere, qui utique post aduentum christi incredulus fuit, licet eum quidam dicant ebionitam, qui altero genere iudaeus est ».
B ¶Codd. : Rusch, om. La10 < Non hab. > De Bruyne   , Préfaces , X: Prophete maiores, n° 1.4, p. 125-126, nec Repertorium biblicum , n° 493 sqq.
Numérotation du verset Dn. Prol.1 Prothemata in Danielem,3 
marg.| Susanne autem et Belis ac draconis fabula non habetur in hebreo sed pars est ibi prophetie Abacuc, «filii Iehu de tribu Levi»f, sicut iuxta Septuaginta interpretes in titulo eiusdem Belis fabule ponitur. Homo quidam erat sacerdos nomine Daniel filius Abda, conviva regis Babylonis. Danielem autem et tres pueros de tribu6 Iuda fuisse Scriptura testatur. Istud autem scilicet homo quidam etc. Dixit Abacuc non ille qui fuit ex duodecim prophetis. C g
f Dn. 13, 65.
g ¶Fons : Hieronymus, In Dn., prol., CCSL 75A, p. 773.53-774.58: « Cui et eusebius et apollinaris pari sententia responderunt, susannae belis que ac draconis fabulas non contineri in hebraico, sed partem esse: prophetiae abacuc filii iesu de tribu leui, sicut iuxta lxx interpretes in titulo eiusdem belis fabulae ponitur: homo quidam erat sacerdos, nomine daniel filius abda, conuiua regis babylonis, cum danielem et tres pueros de tribu iuda fuisse, sancta scriptura testetur ».
C ¶Codd. : Rusch, om. La10 < Non hab. > De Bruyne   , Préfaces , X: Prophete maiores, n° 1.4, p. 125-126, nec Repertorium biblicum , n° 493 sqq.
6 tribu sic Rusch (facsim.)] ttibu cacogr. Rusch (Graz)
Numérotation du verset Dn. Prol.1 Prothemata in Danielem,4 
marg.| Contra Danielem vicesimum secundum7 librum scripsit Porphyrius, nolens eum ab ipso cuius inscriptus est nomine esse compositum sed a quodam qui tempore Antiochi Epiphanes8 in Iudea fuit, nec tam ventura9 dixisse quam preterita narrasse et quod10 usque ad Antiochum dixerit veram historiam esse, si quid {t. 3: Erfurt, f. 233va ; facsim., p. 322a} ultra opinatus fuerit11 mentitum esse quia futura nescierit. Sed Eusebius Cesariensis et Apollinaris et Methodius sufficienter ei responderunt. D h
h ¶Fons : Hieronymus, In Dn., prol., CCSL 75A, p. 771.1-77211: « Contra prophetam danielem duodecimum librum scribit porphyrius, nolens eum ab ipso cuius inscriptus est nomine esse compositum sed a quodam qui temporibus antiochi, qui appellatus est epiphanes, fuerit in iudaea, et non tam danielem uentura dixisse quam illum narrasse praeterita; denique quidquid usque ad antiochum dixerit, ueram historiam continere, siquid autem ultra opinatus sit, quae futura nescierit esse mentitum: cui solertissime responderunt eusebius caesariensis episcopus tribus uoluminibus, octauo decimo et nono decimo et uicesimo, apollinaris quoque uno grandi libro, hoc est uicesimo sexto, et ante hos ex parte methodius ».
D ¶Codd. : La10 Rusch. Cf. supra, prol. 38.1 § 4. < Non hab. > De Bruyne   , Préfaces , X: Prophete maiores, n° 1.4, p. 125-126, nec Repertorium biblicum , n° 493 sqq.
7 vigesimum secundum] duodecimum La10
8 Epiphanes] Epiphanis La10
9 ventura] futura La10
10 et quod] quodque La10
11 fuerit] sit La10
Numérotation du verset Dn. Prol.1 Prothemata in Danielem,5 
marg.| In anno tertio regni Ioachim qui et Eliachim qui regnavit in Iudea et Hierusalem annis undecim. Cui successit Ioachim filius suus cognomento Iechonias qui tertio mense regni sui captus est a ducibus Nabuchodonosor et ductus in Babylonem, cui successit patruus suus Sedechias, filius Iosie, cuius anno undecimo capta est Hierusalem et subversa. Fuit autem Ioachim pater qui scribitur per chim 12, et filius per chin 13. Inde in Mattheo, ubi minus videtur una generatio, ubi secunda thesseresse decas invenitur desinere14, in Ioachim filio Iosie, et tertia incipit a Ioachin filio Ioachim, quod ignorans Porphyrius Mattheum nititur arguere falsitatis15. E i
i ¶Fons : Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 1, CCSL 75A, p. 776.1-777.20: « Anno tertio regni ioachim regis iudae, uenit nabuchodonosor rex babylonis hierusalem, et obsedit eam. ioachim filius iosiae, cuius tertio decimo anno prophetare orsus est hieremias, sub quo etiam holda mulier prophetauit, ipse est qui alio nomine appellatur heliachim et regnauit super tribum iuda et hierusalem annis undecim, cui successit in regnum filius eius ioiachin cognomento iechonias, qui tertio mense regni sui, die decima, captus a ducibus nabuchodonosor ductus que est in babylonem, et in loco eius constitutus est sedecias filius iosiae patruus eius, cuius anno undecimo hierusalem capta atque subuersa est. nemo igitur putet eundem in danielis principio esse ioachim, qui in hiezechielis exordio ioiachin scribitur: iste enim extremam syllabam 'chim' habet, ille 'chin' - et ob hanc causam in euangelio secundum matthaeum una uidetur deesse generatio, quia secunda tesseriscedecas in ioachim desinit filium iosiae et tertia incipit a ioiachin filio ioachim; quod ignorans porphyrius, calumniam struit ecclesiae, suam ostendens imperitiam, dum euangelistae matthaei arguere nititur falsitatem ».
E ¶Codd. : La10 Rusch
12 chim] chym La10
13 chin] chim La10
14 invenitur desinere] desinit La10
15 nititus... falsitatis] arguere nititur falsitatem La10
Numérotation du verset Dn. Prol.1 Prothemata in Danielem,6 
marg.| Ioachim filius Iosie frater Sellum a Nabuchodonsor captus est, et in Babylonem ductus et cum eo Daniel, Misael, Ananias, et Azarias, et ab eodem Nabuchodonodosor Ioachim interfectus, et cadaver eius canibus et volucribus celi datum est, et impletum est in eo illud propheticumj: «Sepultura asini sepelietur». Ipse est etiam Ioachim qui et Eliachimk. Quarto igitur regni eius anno Nabuchodonosor cepit regnare in Babylone sicut legitur in Ieremia prophetal: «Verbum quod factum est ad Ieremiam in anno quarto regis Ioachim filii regis Iuda. Ipse est primus annus Nabuchodonosor regis Babylonis». Anno vero octavo regni Ioachim et quarto Nabuchodonosor idem Ioachim potestati Nabuchodonosor se deditm, et in eadem deditione tribus tantum annis perseverans, rebellis existens ab ipso Nabuchodonosor captus et in Babylonem ductus et interfectus est. Idcirco dicitur in exordio Danielis prophete anno tertio regni Ioachim regis Iuda ascendit Nabuchodonosor in Hierusalem etc. n
j Ier. 22, 19.
k Cf. 4Rg. (2Rg). 23, 34.
l Ier. 25, 1.
m Cf. 4Rg. (2Rg.) 24, 12.
n <Non hab.> Hieronymus,   I n Dn.
Numérotation du verset Dn. Prol.1 Prothemata in Danielem,7 
marg.| Daniel interpretatur iudicium16, sive quia in presbyterorum iudicio sententiam divine examinationis exhibuit dum, reperta eorum falsitate, Susannam ab interitu liberavit, sive quia17 visiones et somnia quibus, per singula quedam enigmata futura monstrabantur, sagaci mente discernens aperuit, sive quidem18 et desideriorum vir appellatus est, quia panem desiderii non manducavit et vinum concupiscentie non bibit. Hic de Christo, cunctorum manifestior prophetarum, in prophetia sua claro sermone regna orbis pronuntiat, et tempus adventus Christi manifestissima predicatione annotat. o
o ¶Fons : Praefatio Theodulfiana, Edmaior. (Dn.), p. 13 ; De Bruyne, Préfaces, X: Prophete maiores, n° 1.5, p. 132 (cum aliis testibus).
16 iudicium] + Dei Edmaior.
17 quia] quod Edmaior.
18 sive quidem] siquidem Edmaior.
Numérotation du verset Dn. Prol.1 Prothemata in Danielem,8 
marg.| +Reges Persarum: Cyrus, Cambyses, Smerdes19 fratres magi, Darius filius Hystaspis20, Xerxes filius Demetrii, Artabanus, Artaxerxes, Xerxes secundus, Sogdianus, Darius Nothus, Artaxerxes, Ochus, Darius filius Sarsame21. p
p Darius III Codoman, filius Arsames, iuxta Diodorum ; cf. Diodorus Siculus , Bibliotheca historica, 17, 5, 5: « Οὗτος [ὁ Δαρεῖος] δ' ἦν υἱὸς μὲν ᾿Αρσάνου τοῦ ᾿Οστάνου, ὃς ἦν ἀδελφὸς ᾿Αρταξέρξου τοῦ Περσῶν βασιλεύσαντος ».
19 Smerdes Mo14-1 ] om. Ar218 Lf190 P15520 To3
20 Darius] B arius To3 | Hystaspis] scrips. , Ystaspis To3, Ydapsis Mo14 , Ytaspis Ar218 P15220 , Ytapsis Lf190
21 Sogdianus… Sarsame] scrips., Socdianus, Darius Nothus, Artaxerses, Occhus, Darius filius Ar218 | Sarsame] Sarsamis Mo14 , Sarsami Ar218 St21-1 Lf190 P15220 To3
Numérotation du verset Dn. Prol.1 Prothemata in Danielem,9 
marg.| +Reges Egypti: Ptolomeus filius Lagi22, Philadelphus23, Evergetes, Philopator, Epiphanes, Philometor, Evergetes Physcon, Alexander qui a matre eiectus24 est, Dionysius, Cleopatra.
22 filius Lagi] fil. Lagii Lf190, filius Largii idest Lagi Mo14-1, om. To3
23 Philadelphus Mo14 ] + qui et theos Mo14 , Phidelphus P15220
24 eiectus Ar218 ] electus Lf190 To3
Numérotation du verset Dn. Prol.1 Prothemata in Danielem,10 
marg.| +Reges Syrie: Seleucus25, Antiochus Soter, Antiochus Theos, Seleucus Callinicus26  q r, Seleucus Ceraunos27, Antiochus magnus, Seleucus Philopator, Antiochus Epiphanes28, Antiochus Eupator29, Demetrius Soter, Alexander, Demetricus30, Antiochus31, Philippus.F
r Vel, perperam, Seleucus Gallinicus aut Gallericus.
F <38.2.8-10> ¶Codd. : in capite libri: Mo14 , f. 1r (additio 13 saec., iuxta ed. Frisi , Memorie, 3, p. 25-26) ; in calce libri: Ar218 (100v) Lf190 (210r ) P15220 ( 240v) To3 (Toulouse, BM, ms. 3, f. 198rb ) ; non contuli: Ar845 Ln81 St21-1 ; Mo53 Slb46 ; om. Rusch
25 Seleucus] + Nichanor Ar218 St21
26 Callinicus] scrips. , Galericus Ar218 Lf190 Mo14 -1 To3 , Gallericus P15220
27 Ceraunos] Ceranno Mo14 , Cerannos Lf190, Cereanus To3
28 Antiochus Epiphanes] scrips. , Antiochus Epiphana Mo14 Lf190 P15220, om. To3
29 Eupator Lf190 ] epulator Mo14
30 Demetricus P15220 ] Demetrii filii Mo14 , Demetrius Ar218 Lf190 To3,
+ Antiochus sideres/ Demetrius iterum, Antiochus Cyprus Ar218 ,
+ D./ A./ A./ Lf190,
A. D. A. Mo14
31 Antiochus] + D./A./A. To3



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Dn. ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=38&chapitre=38_Prol.1 Prothemata in Danielem)

Notes :